Magnus es, domine, et laudabilis valde: magna virtus tua,
et sapientiae tuae non est numerus. et laudare te vult homo, aliqua portio
creaturae tuae, et homo circumferens mortalitem suam, circumferens testimonium
peccati sui et testimonium, quia superbis resistis: et tamen laudare te vult
homo, aliqua portio creaturae tuae.tu excitas, ut laudare te delectet, quia
fecisti nos ad te et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te. da
mihi, domine, scire et intellegere, utrum sit prius invocare te an laudare te,
et scire te prius sit an invocare te. sed quis te invocat nesciens te? aliud
enim pro alio potest invocare nesciens. an potius invocaris, ut sciaris?
quomodo autem invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent sine
praedicante? et laudabunt dominum qui requirunt eum. quaerentes enim inveniunt
eum et invenientes laudabunt eum. quaeram te, domine, invocans te, et invocem
te credens in te: praedicatus enim es nobis. invocat te, domine, fides mea,
quam dedisti mihi, quam inspirasti mihi per humanitatem filii tui, per
ministerium praedicatoris tui.